- INSULARII
- INSULARIIdicebantur apud Rom. servi, Insularum custodes Suet. Iul. Caes. c. 41. Vocabant autem Insulas aedes grandiores, quae non iungebantur communibus parietibus cum domibus vicinis quales Sext. Rufus et P. Victor olim Romae non paucas recensuêrunt. De Germanis quoque Tac. in Germania, inquit, suam quisque domum spatio circumdat, nullis cohaerentibus aedificiis, more Insularum. Etiam Vett. domos vel portus, vel Insulas dixisse, annotâtunt Donatus ac Festus. His videtur praefuisse nonnumquam Procurator. Petron. Edit. Gons. de Salas p. 37. Edit. Bosch. c. 56. cum Procurator insulae Bargates, a cena excitatus, a duobus Lecticarus in mediam rixam perfertur. vide quoque Plin. Panegyr. Traiani. Et quia in Horreis ac Ins. pretiosissimam plerumque partem fortunarum suarum homines opulenti reponebant, ideo servi custodes appositi sint, ut praeter Paul. IC. leg. 3. ff. de Off. Praef. Vig. indicavit Iuv. l. 5. Sat. 14. v. 304. et seqq.----- Misera est magni custodia census.Dispositis praedives hamis vigilare cohortemServorum noctu Licinus iubet, attomtus proElectro, signisqueve suis, Phrrgiaqueve columna,Atque ebore et lata testudine, dolia nudi.Ubi antiquus Interpres, Per translationem, inquit, disciplinae militaris Sparteolorum Romae, quorum cohortes in tutelam Urbis cum bamis et cum aqua vigilias curare consuevêrunt vicinis. Dabatur autem in vastis his aedibus signum familiae ad evigilandum, tintinnabuli sono, quod fere a ianua dependebat. Erantqueve ante Neronem plures in urbe domus, quam Insulae, post Neronem vero contrarium obtinere coepit, ut ex Tac. notum. Atque inde coepêrunt, appellatione Insulae, quaevis aedes locatitiae intelligi, uti per dominios Insularum, quivis locatores, et per Insularios pensionum exactores, Casaub. ad Suet. c. 41. Iul. Caes. Ceterum Insularios, urbanorum numero fuisse, tradit Pomp. l. Urbana fam. de verb. signif. Sed et Insularii dicti sunt viles servi ae pessimi, uqi sine civitate sunt in opus publicum perpetuo dati, et in Insulam deportati, l. 17. ff. de poenis. Deportarionem istinsmodi significar Seneca, Magis ignosco ei, inquit, qui vulnus inimici, quam qui Insulam concupiscit, etc. vide L. Pign. Comm. de Servis et Titum Popmam l. de operis serv.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.